Latin
SERMONES FIDELES, lines 1.1.176-1.1.177
Bacon, Sermones Fideles 1.1.176-2-177
Not analysed yet
7. Fruticetum autem, quod tertiam totius horti partem posuimus, velim ut ad similitudinem naturalis deserti prope accedat. Arbores in illo plantari nolo, nisi quod in aliquibus locis erigi praecipio arborum series quae in vertice ambulacra contineant, ramis arborum cooperta, cum fenestris. Subiaceat autem pars soli floribus odoris suavis abunde consita, qui auras in superius exhalent. Alias fruticetum apertum esse sine arboribus velim. Dumeta tamen spargi placet ex rubo odorato, peryclymeno, et vite sylvestri. Terram autem ubique consitam volo violis, fragis praecipue, et primula veris. Hae enim plantae iucundum spirant odorum et in umbra feliciter crescunt. Dumeta autem et ambulacra super abores sspargi volumus ad placitum, non ordine aloquo collocari. Probo etiam cumulos parvos, instar eorum quos talpae erigunt (quales in ericetis campestribus esse solent), alios serpillo, cariophyllatis minoribus alios, alios chamaedri quae florem praebet pulchrum, alios pervinca, alios violis, fragis alios, floribus paralysis alios, bellidibus alios, alios rosis rubris, alios liliis convallium, alios armeriis rubris, alios helleboro flore purpureo, et floribus similibus suavibus et bellis consitos. Pars etiam cumulorum habet in vertice frutices. Ease sint rosa, iuniperus, aquiolia, oxyocantha (sed haec rarior propter odoris gravitatem dum floret), ribesium baccis rubris, uva crispa, rosmarinus, laurus, rubus odoratus, et id genus aliae. Frutices autem ferro resecandae sunt ne deformiter excrescant.
8. Iam solum utrinque ad latera in ambulacra privata, pro quavis diei parte umbrosas, distribuendum est. Ex iis etiam quaedam a ventis asperioribus ita munienda sunt ut in iis spatiare possit quis tanquam in porticu. Quinetiam ob eandam caussam, videlicet ut venti arceantur, ad exitus claudenda sunt. Et haec clausa ambulacra praecipue sabulo substernenda sunt absque gramine, ne in udo ambulatio sit. In plerisque horum ambulacrorum arbores fructiferae omnigenae collocandae sunt, tam ad parietes exteros quam in ordinibus interius. Et hoc in genere observari debet ut terra elevata in qua arbores fructiferae plantantur sit lata, humilis, et molliter ascendens, et floribus suavibus consita sed raris, ne succo defraudent arbores. Ad exitus soli lateralis utrinque monticellos fieri probo ad talem altitudinem parietis exterioris ut in monticello stanti in agros pateat prospectus.