Latin
SERMONES FIDELES, lines 1.1.178-1.1.129
Bacon, Sermones Fideles 1.1.178-129
Not analysed yet
XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII
1. Dictum Themistoclis sibi ipsi applicatum incivile certe fuit et inflatum; sin de aliis atque in genere prolatum fuisset, prudentem sane observationem et pergravem censuram complecti videtur. Rogatus in convivio ut cytharam pulsaret respondit, fidibus se nescire, caeterum posse oppidum parvum in magnam civitatem evehere. Ista certe verba, ad sensum politicum translata, facultates duas, multum inter se discrepantes, in iis qui rerum gubernacula tractant optime describunt et distinguunt. Etenim si regum consiliarios, senatores, aliosque ad negotia publica admotos qui usquam fuerunt attente intueamur, reperientur profecto (licet rarissime) nonnulli qui regnum aut civitatem e parvis ampla efficere possint, fidicines tamen sint valde imperiti. E contra autem alii quamplurimi in cythara aut lyra (hoc est aulicis tricis) miri artifices qui tantum abest ut rempublicam amplificare possint ut potius a natura comparati videantur ad statum reipublicae beatum et florentem labefacandum et evertendum. Sane artes illae degeneres et praestigiae quibus saepenumero consiliarii atque rerum potentes et gratiam apud pricipes suos et famam in vulgus reportant haud aliud nomen merentur quam peritiae quisdam fidiculariae, utpote cum sint res magis gratae in praesens et artificibus ipsius ornamento quam ad rerumpublicarum quarum sunt ministri opes et amplitudinem utiles aut accommodae. Occurrent proculdubio et alii consiliarii atque reipublicae gubernatores minime spernendi qui sint negotiis pares possintque res commode administrare, easque a manifestis praecipitiis et incommodis conservare, a virtute tamen illa rerumpublicarum erectrice et amplificatrice longo intervallo absunt.
2. Verum qualescunque demum fuerint operarii, coniiciamus oculos in opus eorum, qualis nimirum censeri debeat vera regnorum et rerumpublicarum magnitudo, et quibus artibus obtineri possit. Dignum profecto argumentum, quod principes perpetuo in manibus habeant et diligenter meditentur, quo nec vires suas in maius aestimantes incoeptis se vanis et nimis arduis implicent, nec rursus easdem plus aequo despicientes ad consilia pusillanima et meticulosa se demittant.