# Sermones Fideles 1.1.198-201

Bacon, Sermones Fideles, SERMONES FIDELES, lines 1.1.198-1.1.201. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon-2/sermones-fideles/1.1.198

2. Vicissitudines sive mutationes in globo superiori fusius in hoc sermone tractandae non sunt. Forsitan annus magnus Platonis, nisi mundus ante dissolutioni esset destinatus, aliquem sortiri possit effectum, non in renovandis corporibus individuorum (id enim fumus et vanitas eorum est, qui opinantur corpora coelestia accuratiores in hec inferiora habere influentias quam revera habent), sed tantum in summis et massis rerum. Verum homines, ut nunc est, indiligentes aut curiosi circa eos sunt, eosque potius mirabundi spectant atque itineraria eorundem conficiunt quam effectus eorum prudenter et sobrie notant, praecipue effectus eorum comparativos, id est, cometa talis magnitudinis, talis coloris et lucis, conversionis radiorum, situs quatenus ad regionem coeli, tempestatis anni, semitae aut cursus, durationis, quales producat effectus.
3. Leviculum quiddam est quod olim inaudiveram, neque tamen prorsus contemni volo, sed in observationem aliquam venire. Ferunt a Belgis notatum esse singulis septenis lustris similem annorum temperaturam et tempestatum coeli velut in orbem redire. Exempla gratia, magnas glacies, inundationes magnas, magnas siccitates, hymes tepidas, aestates frigidiores, et similia. Vocant autem huiusmodum circulum annorum Primam. Hoc autem ideo recenseo quod, oculos in praeterita coniiciens, huiusce rei inveni congruentiam, haud exactam sane, sed non multum discrepantem.
4. Verum transeamus a naturalibus ad humana. Maxima apud homines vicissitudo est illa sectarum et religionum. Hi enim orbes animis hominum maxime dominantur. Religio vera super petram aedificata est, reliquae fluctibus temporum agitantur. Dicamus igitur de novarum sectarum caussis atque consiliis aliquid circa eas inspergamus, quatenus humani ingeni insinnitas tantis revolutionibus moras iniicere aut remedia exhibere poterit.
5. Quando religio recepta discordiis laceratur, sanctitas item professorum labefacta est et scandalo exposita, simulque tempora stupida, indocta, et barbara sunt, a novae alicuius sectae ortu merito metuendum, praecipue si eo tempore ingenium aliquod intemperans et paradoxa spirans suboriatur. Quae omnia tenuerunt Mahometes cum legem suam promulgavit. Secta nova licet pullulet, duobus si destituatur adminiculis, ab ei non metuas, non enim late se diffundet. Primum est imperii sive auctoritatis stabilitate et oppugnatio. Nihil enim magis populare est quam principatus et politias convellere. Alterum est porta luxuriae et voluptatibus apertae. Haereses enim spectulativae (qualis fuilt olim Arrianorum, et hodie Arminianorum) etsi in hominum ingenia miris modis operentur, statum tamen rerumpublicarum non magnopere concutient, nisi ex occasione motuum civilium. Modi tres sunt quibus novae sectae plantantur: miraculis, eloquentia, et gladio. Equidem martyria inter miracula numero, quoniam vires naturae humanae excedere videntur. Idem etiam facere licet de excelsa illa et admirabili vitae sanctimonia. Certe non alia melior via est ad sectarum et schismatum ortus repellendos quam abusuum reformatio, dissidiorum minorum pacifacatio, leniter a principio procedere, et a sanguinariis persecutionibus abstinere, schismatum denique coryphaeos favoribus potius et dignitatibus mollire atque allicere, quam violentia et saevitia exacerbare.

---

Bacon, SERMONES FIDELES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bacon.
