# Sermones Fideles 1.1.204-206

Bacon, Sermones Fideles, SERMONES FIDELES, lines 1.1.204-1.1.206. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon-2/sermones-fideles/1.1.204

8. Quantum ad armorum et telorum genus, illorum mutationes sub observationem vix cadunt, attamen et haec ipsa periodis et vicissitudines suas sortiuntur. Pro certo enim est tormenta aenea apud urbem Oxydracarum in India tempore Alexandri Magni cognita fuisse, eaque a Macedonibus tonitrua et fulgura et operationes magicas habita et appellata. Similiter indubitatum est usum pulveris pyrii et tormentorum igneorum Chinensibus ante annos bis mille innotuisse. Conditiones telorum et mutationes in melius hae sunt. Primo, ut ad distantiam maiorem feriant. Id enim periculum ab hostili parte anticipat, quod certe tormenta et sclopeta maiora praestant. Secundo, ut impetus eorum fortior et validior sit. In quo genere tormenta ignea, arietationes omnes et antiquas machinas item superant. Tertio, usus eorum commodior et facilior sit, id quod etiam tormentis igneis maioribus competit, quae omnibus tempestatibus idonea, vectura levia et mobilia sunt, et his similia.
9. Quod ad militiam attinet, antiquis temporibus numerum praecipue curabant. Virtuti et animis militum in bellis gerendis fidebant. Dies saepius et loca praeliandi constituebant, et aequo Marte experiebantur. Denique in acie instruenda et ordinanda imperitiores fere erant. Postea numerum praeoptabant commodium potius quam vastum. Locorum opportunitates, diversionum artificia, et similia captabant. Postremo, in acie ipsa instruenda peritiores evadabant.
10. In reipublicae alicuius adolescentia arma florent, aetate media literae. Ac dienceps, ad moram aliquam duo illa simul florere solent, devexa autem aetate artes mechanicae et mercatura. Literae vero suam habent infantiam, quando leviusculae sunt et puerilies. Sequitur earum adolescendia quando luxuriantur et iuvenile quiddam sapiunt. Succedit aetas virilis quando solidiores et exactiores deveniunt. Postremo senectus earum obrepit, cum siccae et exhaustae sunt, manente tamen garrulitate. Verum consultum non fuerit in rotas hasce vicissitudinum nimis longum oculos figere, ne vertigine corripiamur. Quatenus vero ad philologiam, quae in hoc argumento ut plurimum versatur, nihil aliud est quam narratiunculatum et observationum futilium congeries, ideoque scripto huic minime congruit.

---

Bacon, SERMONES FIDELES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bacon.
