Latin
SERMONES FIDELES, lines 1.1.242-1.1.165
Bacon, Sermones Fideles 1.1.242-165
Not analysed yet
XLIII. [=English XLV] DE AEDIFICIIS
1. Aedes extruuntur ut in iis habitemus, non ut eas spectemus. Pulchritudini igitur praeponatur usus, nisi forte utrunque obtineri possit. Relinquamus fabricas aedium speciosas quae admirationem incutiunt palatiis poetarum incantatis, qui eas extruunt sumptu parvo. Qui domum elegantem aedificat, sed in situ mali, carceri seipsum mandat. Situm autem malum intelligo non tantum ubi aer insalubris, sed etiam ubi aer inaequalis est, quales sunt aedes quae extruuntur quidem in colliculo paululum elevato sed cincto undique more theatri collibus altioribus, ubi ardor solis constringitur, venti autem veluti in canalibus variis aestibus reciprocantur. Adeo ut in huiusmodi situ subito sentias diversitatem non minorem caloris et frigoris quam si in locis diveris habitares. Neque malum situm facit aeris solummodo conditio prava, verum etiam viarum et adituum incommoditas, fora rerum venalium indiga, et (si Momum consulas) vicini mali. De compluribus aliis non loquor, qualia sunt aquarum absentia; sylvarum defectus, quae et focum et umbram praebeant; sterilitas soli, aut quod ex variis glebarum generibus minime commistum sit; prospectus coarctatus; defectus terrae planae et aequabilis; locorum defectus in propinquo, qui venationibus, aucupiis, cursibus equorum idonei sint; mare nimis in vicino aut nimis in remoto; commoditas nulla fluviorum navigabilium, aut etiam incommoditas ipsorum ob inundationes; situs remotior ab urbibus magnis, quod negotiis obest, aut etiam propinquor, quod victui necessaria absorbet et omnia cara reddit; locus ubi quis latifundia ampla possideat, aut acquirere possit, et locus contra ubi pennas extendere nequeat. Quae singula minime eo animo enumeramus acsi domus aliqua his incommodis omnibus vacare possit, verum ut tot ex illis evitemus quod evitare concedatur. Atque rursus, si quis domos plures aedificet, ita rem disponat ut quae in una desint commoditates adsint in altera. Responsum Luculli Pompeio bellulum erat, qui cum in palatio Luculli immensas et luminosas porticus et cameras conspexisset, sic infit: Optime proculdubio hic habitatur aestate, sed quomodo hyemem toleras? Cui Lucullus, Quid, numnam me putas avium prudentiam non assequi, quarum nonnullae hyeme ingruente sedes mutant?