Latin
SERMONES FIDELES, lines 1.1.289-1.1.195
Bacon, Sermones Fideles 1.1.289-195
Not analysed yet
LV. [=English LVII] DE IRA
1. Iram penitus extinguere velle ostentatio quaedam Stoicorum est. Meliora nos nacti sumus oracula, irascimini et nolite peccare, sol non occidat super iracundiam vestram. Limites irae apponendi sunt, et quousque et quamdiu. Dicemus primo quibus modis inclinatio naturalis aut etiam habitus irae temperari possit et leniri. Secundo, qualiter particulares motus irae reprimi possent, aut saltem citra nocumentum cohiberi. Tertio, quibus modis ira excitari possit aut sedari in aliis.
2. Quantum ad primum, non alia se ostendit via quam ut serio in animo revolvas mala et calamitates irae, et quam vehementer vitam humanam perturbat et infestat. Hoc autem tempestivum fuerit maxime, si pone nos respiciamus quamprimum impetum irae resedent. Eleganter Seneca, iram ruinae similem esse, quae in aliud cadendo seipsam comminuit et frangit. Hortatur Scriptura ut animas nostras patientia possideamus. Certe quicunque patientia excidit de anima sua possessione deiicitur. Hominis non est apes imitare,
animasque in vulnere ponunt.
2. Ira sane, si quis recte attendat, res humilis est, in infra dignitatem hominis. Hoc liquebit si illos intuamur in quibus ira regnat, qui plerunque ex infirmioribus sunt: pueri, mulieres, senes, aegroti. Itaque cum irasci contigerit, caveant homines (si modo dignitatis suae velint esse memores) ne iram suam cum metu eorum quibus irascuntur, sed cum contemptu coniungant, ita ut superiores potius videantur quam inferiores. Quod non difficile factu foret, si quis iram suam paululum regat et inflectat.
3. Quantum ad secundum, caussae et motiva irae praecipue tres sunt. Primo, si quis pronus sit ad sensum iniuriae. Nemo enim irascitur nisi qui se laesum sentiat. Itaque teneri qui sunt et delicati, ut subinde irascantur, necesse est. Tot se offerent quae illis molestiam exhibebunt, quot a naturis robustioribus vix sentientur. Secundo, si quis curiosus et perspicax sit in interpretatione iniuriae illatae, quatenus ad circumstantias eius, ac si contemptum spiraret. Opinio enim contemptus iram excitat et acuit plusquam laesio ipsa. Itaque, si homines ad ista ingeniosi sint, iram miris modis incendent. Ultimo, opinio contumeliae sive quod existimatio hominis per consequentiam laedatur et perstringatur, iram intendit et multiplicat. Cui rei accedit remedium praesentaneum ut quis utatur (quod Consalvus dicere solebat) tela honoris crassiore. Sed in omnibus irae fraenationibus optimum est tempus lucrari et sibiipsi persuadere horam vindictae nondum adesse, sed instare, quasi ad manum, opportunitatem aliquam maiorem, atque hoc pacto motum animi interim compescere, et se in tempus aliud servare. Ira autem, ut citra noxam erumpat, utcunque hominem obsederit, duo sunt quae maxima cavenda. Prius est acerbitas verborum, praecipue aculeatorum et ei quem ferimus propriorum. Communia enim maledicta mordent minus. Atque rursus, secretorum revelatio. Hoc enim societati quemvis ineptum reddit. Posterius est, ne quis dum ira fervet negotium quod in manibus est abrumpat, sed, utcunque irae fraenum laxet, nihil tamen agat quod revocari non possit.