# Sermones Fideles 1.1.76-78

Bacon, Sermones Fideles, SERMONES FIDELES, lines 1.1.76-1.1.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon-2/sermones-fideles/1.1.76

6. Quantum ad uxores, extant exempla eius generis crudelia et atrocia. Livia infamis ob veneficium Augusti. Roxolana, uxor Solymanni, perniciem intulit Mustaphae celeberrimo illi principi, atque alias successionem et domum mariti sui perturbavit. Edwardi Secundi regis Angliae uxor operam praebuit praecipuam in mariti sui de regno deturbatione et nece. Hoc genus periculi maxime timendum, cum reginae liberos ex priore marito susceperunt, aut in adulterio degunt.
7. Quantum ad liberos, ab iis etiam ortae tragoediae plurimae. Atque generaliter, suspiciones arreptae a patribus in filios suos infaustae extiterunt. Mustaphae (quem antea nominavimus) caedes stirpi Solymanni adeo fatalis fuit ut succession sultanorum usque in hodiernum diem pro suspecto habeatur, velut sanguinis ementiti, quia Solymus secundus putabatur supposititius. Caedes etiam Crispi, principis summae spei, inflicta per patrem suam Constantinum Magnum similiter eius familiae fatalis sunt. Siquidem tam Constantinus quam Constans filii eius violenta morte perierunt, et Constantius, qui e filiis eius superstes fuit, decessit sane ex morbo, sed non nisi cum Iulianus contra eum arma cepisset. Caedes similiter Demetrii, Philippi Secundi Macedonis filii, vertit se in patrem, qui mortuus est ex maerore et poenitentia. Complura sunt eiusmodi exempla. Verum pauca aut nulla ubi patres aliquid boni ex huiusmodi diffidentiis perceperunt, praeterquam cum filii bellum aperte patribus intulerunt, ut fecit Solymus Primus adversus Bajazetem patrem suum, et tres filii Henrici Secundi regis Angliae.
8. Quantum ad praelatos, ab illis etiam, si potentes fuerint et superbi, periculum ingruit. Ut contigit temporibus Anselmo et Thomae Becketti Archiepiscoporum Cantuariae, quorum baculi pastorales cum regis gladio concertarunt, licet res illis fuerit cum regibus animosis et fastuosis, Guilielmo Rufo, Henrico Primo, et Henrico Secundo. At periculum huiusmodi a praelatis non est magnopere pertimiscendum, nisi ubi clerus ab auctoritate et iurisdictione principatus externi pendet, aut etiam ubi ecclesiastici eliguntur a populo, non autem a rege vel patronis ecclesiarum.

---

Bacon, SERMONES FIDELES. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/bacon.
