# Instauratio magna 10

Bacon, Instauratio magna, FRANCISCVS VERVLAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/10

In artibus autem mechanicis, contrarium euenire videmus. Quae, ac si aurae cuiusdam vitalis forent participes, quotidiè crescunt & perficiuntur; & in primis authoribus rudes plerunque & ferè onerosae, & informes apparent, posteà verò nouas virtutes, & commoditatem quandam adipiscuntur, eò vsque, vt citiùs studia hominum & cupiditates deficiant & mutentur, quàm illae ad culmen, & perfectionem suam peruenerint. Philosophia contra, & Scientiae Intellectuales, statuarum more, adorantur & celebrantur, sed non promouentur. Quin etiam in primo nonnunquàm authore maximè vigent, & deinceps degenerant. Nam postquàm homines dedititij facti sint, & in vnius sententiam (tanquàm pedarij Senatores) coierint, Scientijs ipsis amplitudinem non addunt, sed in certis authoribus ornandis & stipandis, seruili officio funguntur. Neque illud afferat quispiam Scientias paulatim succrescentes, tandem ad statum quendam peruenisse, & tum demùm (quasi confectis spatijs legitimis) in operibus paucorum sedes fixas posuisse, atque postquàm nil melius inueniri potuerit, restare scilicet, vt quae inuenta sint, exornentur, & colantur. Atque optandum quidem esset, haec ita se habuisse. Rectius illud, & verius; istas Scientiarum mancipationes nil aliud esse, quàm rem ex paucorum hominum confidentiâ, & reliquorum socordiâ & inertià natam.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
