# Instauratio magna 100

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/100

Neque pro nihilo aestimandum, quòd per longinquas nauigationes & peregrinationes (quae saeculis nostris increbuerunt) plurima in Naturâ patuerint, & reperta sint, quae nouam Philosophiae lucem immittere poßint. Quin & turpe hominibus foret, siglobi mateterialis tractus Terrarum videlicèt, Marium, Astrorum, nostris temporibus immensùm aperti & illustrati sint; globi autèm Intellectualis fines, inter veterum inuenta & angustias cohibeantur. Authores verò quod attinet, summae pusillammitatis est, Authoribus infinita tribuere, Authori autèm authorum, atque adeo omnis authoritatis, Tempori; ius suum denegare. Rectè enim Veritas, Temporis filia dicitur, non Authoritatis. Ftaque mirum non est, si fascina ista Antiquitatis, & Authorum, & Consensus, hominum virtutem ita ligauerint, vt cum rebus ipsis consuescere, (tanquàm Maleficiati) non potuerint. LXXXV. Eque solùm admiratio Antiquitatis, Authoritatis, & Consensus, hominum industriam in ijs quae iam inuenta sunt acquiescere compulit; verùm etiam operum ipsorum admiratio, quorum copia iampridem facta est humanogeneri.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
