# Instauratio magna 101

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/101

Etenim quùm quis rerum varietatem, & pulcherrimum apparatum, qui per Artes MMechanicas ad cultum humanum congestus & introductus est, oculis subiecerit, eò certè inclinabit, vt potiùs ad opulentiae humanae admirationem, quàm ad inopiae sensum accedat; minimè aduertens primitiuas hominis obseruationes, atque Naturae operationes, (quae ad omnem illam varietatem, instar animae sunt, & primi Motûs) nec multas, nec altè petitas eße; Caetera ad patientiam hominum tantùm, & subtilem & ordinatum Manûs, vel instrumentorum motum, pertinere. Res enim (exempli gratiâ) subtilis est certè & accurata, confectio horologiorum, talis scilicet, quae coelestia in rotis, pulsum animalium in motu successiuo & ordinato, videatur imitari; quae tamen res, ex vno aut altero Naturae Axiomate pendet. Quòd si quis rursus subtilitatem illam intueatur, quae ad Artes Liberales pertinet; aut etiam eam quae ad corporum naturalium praeparationem, per Artes Mechanicas spectat, & huiusmodi res suspiciat; veluti Inuentionem motuum coelestium in Astronomiâ, Concentuum in Musicâ, literarum Alphabeti (quae etiàm adhùc in regno Synarum in vsu non sunt) in Grammatica; aut rursus in Mechanicis, factorum Bacchi & Cereris, hoc est, praeparationem vini & ceruisiae, panisiciorum, aut etiam Mensae delitiarum, & distillationum, & similium; ille quoque si secum cogitet, & animum aduertat, per quantos temporum circuitus (cùm haec omnia, praeter distillationes, antiqua fuerint) haec ad eam quam nunc habemus culturam perducta sint, & (vt iam de horologijs dictum est) quam parum habeant ex obseruationibus & Axiomatibus Naturae, atque quàm facilè, & tanquam per occasiones obuias, & contemplationes incurrentes, ista inueniri potuerint; ille (inquam) ab omni admiratione se facilè liberabit, & potiùs humanae conditionis miserebitur, quòd per tot saecula, tanta fuerit rerum & Inuentorum penuria, & sterilitas. Atque haec ipsa tamen, quorum nunc mentionem fecimus, Inuenta, Philosophiâ & Artibus Intellectus antiquiora fuerunt. Adeò vt (si verum dicendum sit) cùm huiusmodi Scientiae rationales & dogmaticae inceperint, Inuentio operum vtilium desierit.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
