# Instauratio magna 103-2

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/103-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/103-2

incrementum acceßit ab eorum astu & artificio, qui Scientias tractauerunt & tradiderunt. Illi enim ea ambitione & affectatione eas proponunt, atque in eum modum efformatas, ac veluti personatas in hominum conspectum producunt, ac si illae omni ex parte perfectae essent, & ad exitum perductae. Si enim Methodum aspicias, & partitiones, illae prorsus omnia complecti & concludere videntur, quae in illud subiectum cadere possunt. Atque licèt membra illa malè impleta, & veluti Capsulae inanes sint; tamen apud Intellectum vulgarem Scientiae formam & rationem integrae prae se ferunt.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
