# Instauratio magna 103

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/103

Neque tamen negandum est, Alchymistas non pauca inueniße, & Inuentis vtilibus homines donaße. Derùm fabula illa non malè in illos quadrat de Sene, qui filijs aurum in vineâ defoßum, (sed locum se ne scire simulans) legauerit; vnde illi vineae fodiendae diligentèr incubuerunt, & aurum quidem nullum repertum, sed vindemia ex eà culturâ facta est vberior. At Naturalis Magiae Cultores, qui per rerum Sympathias & Antipathias omnia expediunt, ex coniecturis otiosis & supinißimis, rebus virtutes & operationes admirabiles affinxerunt; atque si quando opera exhibuerint, ea illius sunt generis, vt ad admirationem & nouitatem, non ad fructum & vtilitatem, accommadata sint. In superstitiosa autem Magiâ, (si & de hac dicendum sit) illud imprimis animaduertendum est esse tantummodò certi cuiusdam & definiti generis subiecta, in quibus Artes curiosae & superstitiosae, per omnes Nationes, atque aetates, atque etiam religiones, aliquid potuerint aut luserint. Itaque ista missa faciamus: Interim nil mirum est, si opinio Copiae, causam Inopiae dederit. LXXXVI. Tque hominum admirationi quoad Doctrinas & AArtes, per se satis simplici, & propè puerili,

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
