# Instauratio magna 109

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/109

impari conditione, permiscentes. At in huiusmodi Misturis Theologiae cum Philosophiâ, ea tantùm, quae nunc in Philosophiâ recepta sunt, comprehenduntur; sed noua, licèt in melius mutata, tantùm non summouentur & exterminantur. Denique inuenias, ex quorundam Theologorum imperitiâ, aditum alicui Philosophiae, quamuis emendatae, pene interclusum esse. Alij siquidèm simpliciùs subuerentur, ne fortè altior in Naturam inquisitio vltra concessum sobrietatis terminum penetret; traducentes & perperam torquentes ea quae de diuinis Mysterijs in Scripturis Sacris aduersus rimantes secreta diuina dicuntur, ad occulta Naturae, quae nullo interdicto prohibentur. Alij callidius conijciunt & animo versant, si media ignorentur, singula ad manum & virgulam diuinam (quod Religionis, vt putant, maximè intersit) faciliùs posse referri: quod nihil aliud est, quàm Deo per mendacium gratificari velle. Alij ab exemplo metuunt, ne motus & mutationes circa Philosophiam in Religionem incurrant, ac desinant. Alij denique solliciti videntur, ne in Naturae inquisitione aliquid inueniri poßit, quod Religionem (praesertim apud indoctos) subuertat, aut saltem labefactet.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
