# Instauratio magna 110

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/110

At isti duo posteriores metus nobis videntur omninò sapientiam animalem sapere; ac si homines in mentis suae receßibus & secretis cogitationibus de firmitudine Religionis, & Fidei in Sensum imperio diffiderent ac dubitarent; & proptereà ab inquisitione Veritatis in Naturalibus periculum illis impendêre metuerent. At verè rem reputanti, Philosophia Naturalis, post Verbum Dei, certißima Superstitionis medicina est; eademque probatißimum Fidei alimentum. Itaque meritò Religioni donatur tanquàm fidisima Ancilla: cùm altera Voluntatem Dei, altera Potestatem manifestet. Neque enim errauit ille qui dixit; Erratis, nescientes Scripturas, & Potestatem Dei: informationem de Voluntate, & meditationem de Potestate, nexu indiuiduo commiscens & copilans. Interim minùs mirum est si Naturalis Philosophiae incrementa cohibita sint; cum Religio, quae plurimùm apud animos hominum pollet, per quorundam imperitiam & zelum incautum in partem contrariam transierit, & abrepta fuerit. XC. Vrsùs in moribus & institutis Scholarum, AcaRdemiarum, Collegiorum, & similium Conuentuum, quae doctorum hominum sedibus, & eruditionis culturae destinata sunt, omnia progressui Scientiarum aduersa inueniuntur. Lectiones enim & Exercitia ita sunt disposita, vt aliud à consuetis haud facilè cuiquam in mentem veniat cogitare, aut contemplari. Si verò vnus aut alter fortasse iudicij libertate vti sustinuerit, is sibi soli hanc operam imponere poßit: ab aliorum autem consortio nihil capiet vtilitatis. Sin & hoc tolerauerit, tamen in capessendà fortunâ industriam hanc & magnanimitatem sibi non leui impedimento fore experietur.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
