# Instauratio magna 111

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/111

Studia enim hominum in eiusmodi locis in quorundam Authorum scripta, veluti in carceres, conclusa sunt; à quibus si quis dissentiat, continuò vt homo turbidus, & rerum nouarum cupidus corripitur. At magnum certè discrimen inter Res Ciuiles, & Artes: NNon enim idem periculum à nouo motu, & à nouâ luce. Verùm in rebus Ciuilibus mutatio etiam in melius suspecta est ob perturbationem; cùm Ciuilia authoritate, consensu, famâ, & opinione, non demonstratione nitantur. In Artibus autem & Scientijs tanquam in metalli-fodinis omnia nouis Operibus & vlterioribus progreßibus circumstrepere debent. Atque secundùm rectam Rationem res ita se habet, sed interim non ita viuitur: sed ista, quam diximus, Doctrinarum administratio & Politia, Scientiarum augmenta duriùs premere consueuit. XCI. Tque insupèr licèt ista inuidia ceßauerit. tamen Asatis est ad cohibendum auomentum Scientiarum, quòd huiusmodi conatus & industriae praemijs careant. Non enim penes eosdem est cultura Scientiarum, & praemium. Scientiarum enim augmenta à magnis vtique Ingenijs proueniunt; at pretia & praemia Scientiarum sunt penes Vulgus aut Principes viros, qui (nisi rarò admodùm) vix mediocriter docti sunt. Quinetiam huiusmodi progressus non solùm praemijs & beneficentiâ hominum, verùm etiam ipsa populari laude destituti sunt. Sunt enim illi supra captum maximae partis hominum, & ab opinionum vulgarium ventis facilè obruuntur & extinguuntur.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
