# Instauratio magna 113

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/113

Itaquè iam & de Spe dicendum est; praesertim cùm nos promissores non simus, nec vim aut insidias hominum iudicijs faciamus aut struamus, sed homines manu & sponte ducamus. Atque licèt longè potentißimum futurum sit remedium ad spem imprimendam, quando homines ad particularia, praesertim in Tabulis nostris J nueniendi digesta & disposita (quae partim ad secundam, sed multò magis ad quartam Instaurationis nostrae partem pertinent) adducemus, cùm hoc ipsum sit non spes tantùm, sed tanquam res ipsa: tamen vt omnia clementiùs fiant, pergendum est in instituto nostro de praeparandis hominum mentibus. cuius Praeparationis, ista ostensio Spei pars est non exigiia. Nam absque eâ, reliqua faciunt magis ad contristationem hominum, (scilicet, vt deteriorem & viliorem habeant de ijs, quae iam in vsu sunt, opinionem, quàm nunc habent; & suae conditionis infortunium plùs sentiant & pernoscant) quàm ad alacritatem aliquam inducendam, aut industriam experiendi acuendam.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
