# Instauratio magna 115

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/115

Optima enim est ea reprehensio, quam de Statu Ciuili haud prudentèr administrato quispiam his verbis complexus est: Quod ad praeterita pessimum est, id ad futura optiimum videri debet. Si enim vos omnia, quae ad officium vestrum spectant, praestitissetis, neque tamen res vestrae in meliore loco essent; ne spes quidem vlla reliqua foret, eas in melius prouehi posse. Sed cùm rerum vestrarum status, non a vi ipsâ rerum, sed ab erroribus vestris malè se habeat; sperandum est, illis erroribus missis aut correctis, magnam rerum in melius mutationem fieri posse. Simili modo, si homines per tanta annorum spatia viam veram inueniendi & colendi Scientias tenuissent, nec tamen vlteriùs progredi potuissent; audax proculdubiò & temeraria foret opinio, posse rem in vlterius prouehi. Quòd si in viâ ipsa erratum sit, atque hominum opera in ijs consumpta in quibus minimè oportebat; sequitur ex eo, non in Rebus ipsis difficultatem oriri, quae potestatis nostrae non sunt; sed in Intellectu humano, eiusque vsu & applicatione; quae res remedium & medicinam suscipit. Itaquè optimum fuerit illos ipsos errores proponere: Quot enim fuerint errorum impedimenta in praeterito, tot sunt spei argumenta in futurum. Ea verò licèt in his quae superiùs dicta sunt, non intacta omninò fuerint; tamen ea etiam nunc breuitèr, verbis nudis ac simplicibus repraesentare visum est. XCV. Vi tractauerunt Scientias, aut Empirici, aut QDogmatici fuerunt.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
