# Instauratio magna 116

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/116

Empirici, formicae more congerunt tantùm & vtuntur: Rationales, aranearum more, telas ex se conficiunt: Apis verò ratio media est, quae materiam ex floribus horti & agri elicit; sed tamen eam propriâ facultate vertit & digerit. Neque absimile Philosophiae verum opificium est; quod nec Mentis viribus tantùm aut praecipuè nititur neque ex Historia Naturali & Mechanicis Experimentis praebitam materiam, in Memoriâ integram, sed in Intellectu mutatam & subactam reponit. Itaque ex harum facultatum (Experimentalis scilicet, & Rationalis) arctiore & sanctiore foedere (quod adhuc factum non est) benè sperandum est. XCVI. Aturalis Philosophia adhuc syncera non inueniNtur, sed infecta & corrupta: In Aristotelis scholâ, per Logicam; in Platonis scholâ, per Theologiam naturalem; in secundâ scholâ Platonis, Procli, & aliorum, per Mathematicam; quae Philosophiam naturalem terminare, non generare aut procreare debet. At ex Philosophiâ naturali purâ & impermistà, meliora speranda sunt. Nemo XCVII Temo adhuc tantà mentis constantiâ & rigore Ninuentus est, vt decreuerit & sibi imposuerit, Theorias & Notiones communes penitùs abolere, &

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
