# Instauratio magna 117

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/117

Intellectum abrasum & aequum ad particularia de integro applicare. Jtaque Ratio illa, humana quam habemus, ex multâ fide, & multo etiam casu; nec non ex puerilibus, quas primò hausimus, Notionibus, farrago quaedam est & congeries. Quòd si quis aetate maturâ, & sensibus integris, & mente repurgatâ, se ad Experientiam & ad Particularia de integro applicet, de eo meliùs sperandum est. Atque hac in parte nobis spondemus fortunam Alexandri Magni: neque quis nos vanitatis arguat, antequàm exitum rei audiat, quae ad exuendam omnem vanitatem spectat. Etenim de Alexandro & eius rebus gestis Aeschines ita loquutus est: Nos certè vitam mortalem non viuimus; sed in hoc nati sumus, vt posteritas de nobis portenta narret & praedicet: perindè ac si Alexandri res gestas pro miraculo habuisset. At aeuis sequentibus Titus Liuius meliùs rem aditertit & introspexit, atque de Alexandro huiusmodi quippiam dixit: Eum non aliud quàm bene ausum vana contemnere. Atque simile etiam de nobis iudicium futuris temporibus factum iri existimamus: Nos nil magni fecisse; sed tantùm ea quae pro magnis habentur, minoris fecisse. Sed interim (quod iam diximus) non est spes nisi in Regeneratione Scientiarum; vt eae scilicet ab Experientiâ certo ordine excitentur & rursus condantur: quod adhuc factum esse aut cogitatum, nemo (vt arbitramur) affirmauerit. XCVIII.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
