# Instauratio magna 119

Bacon, Instauratio magna, LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/119

Alia enim est ratio NNaturalis Historiae, quae propter se confecta est; alia eius, quae collecta est ad informandum Intellectum in ordine ad condendam Philosophiam. Atque hae duae Historiae tùm alijs rebus, tùm praecipuè in hoc differunt; quòd prima ex illis specierum naturalium varietatem, non Artium echanicarum Experimenta contineat. Quemadmodùm enim in Ciuilibus ingenium cuiusque, & occultus animi affectuumque sensus meliùs elicitur, cùm quis in perturbatione ponitur, quàm aliàs: Simili modo, & occulta Naturae magis se produnt per vexationes Artium, quàm cum cursu suo meant. Itaquè tum demùm benè

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
