# Instauratio magna 121

Bacon, Instauratio magna, 121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/121

Tni. Intellectûs, siue ad opus Philosophicum requiritur, praestò iam sit & parata tamen nullo modo sufficit Intellectus, vt in illam Materiem agat spontè & memoritèr; non magis, quàm si quis Computationem alicuius ephemeridis memoritèr se tenere, & superare poße speret. Atque hactenùs tamen potiores Meditationis partes, quam Scriptionis in inueniendo fuerunt; neque adhùc Experientia literata facta est: Atqui nulla nisi de Scripto inuentio probanda est. Illâ verò in vsum veniente, ab Experientià facta demùm literatâ, meliùs sperandum. CII. Tque insupèr cùm tantus sit particularium nuAmerus, & quasi exercitus, isque ità sparsus & diffusus, vt Intellectum disgreget & confundat; de velitationibus, & leuibus Motibus, & transcursibus Intellectùs, non benè sperandum est; nisi fiat instructio & coordinatio per tabulas inueniendi idoneas, & benè dispositas, & tanquàm viuas, eorum quae pertinent ad subiectum in quo versatur inquisitio, atque ad harum tabularum auxilia praeparata & digesta, Mens applicetur. CIII. TErùm post Copiam particularium, ritè & ordine, veluti sub oculos positorum, non statim transeundum est ad Inquisitionem, & inuentionem nouorum particularium, aut operum; aut saltèm, si hoc fiat, in eo non acquiescendum. Neque enim negamus, postquàm omnia omnium Artium Experimenta collecta & digesta fuerint, atque ad vnius hominis notitiam & iudicium peruenerint; quin ex ipsâ traductione Experimentorum vnius Artis in alias, multa noua inueniri possint, ad humanam vitam & statum vtilia, per istam Experientiam quam vecamus Literatam, sed tamen minora de eâ speranda sunt; Maiora verò à nouâ luce Axiomatum, ex particularibus illis certà viâ & regulâ eductorum, quae rursùs noua particularia indicent & designent. Neque enim in plano via sita est, sed ascendendo, & descendendo; Ascendendo primò ad Axiomata, Descendendo ad Opera. CIV Eque tamen permittendum est, vt Intellectus à Nparticularibus, ad Axiomata remota, & quasi

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
