# Instauratio magna 122

Bacon, Instauratio magna, 122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/122

generalißima (qualia sunt Principia (quae vocant, Artium, & Rerum) saliat, & volet. & ad eorum immotam veritatem Axiomata media probet, & expediat: auod adhùc factum est, prono ad hoc impetu naturali intellectus, atque etiam ad hoc ipsum, per Demonstrationes quae fiunt per Syllogismum, iampridem edocto & assuefacto. Sed de Scientijs tum demùm benè sperandum est, quando per Scalam veram, & per gradus continuos, & non intermissos, aut hiulcos, à particularibus ascendetur ad Axiomata minora, & deindè ad media, alia alijs superiora, & postremò demùm ad generalißima. Etenim Axiomata infima non multùm ab Experientiâ nudà discrepant. Suprema LIAI. prema verò illa, & generalißima (quae habentur) notionalia sunt, & abstracta, & nil habent solidi. At media sunt Axiomata illa vera, & solida, & viua, in quibus humanae res, & fortunae, sitae sunt; & supra haec quoque, tandem ipsa illa generalisima; talia scilicèt, quae non abstracta sint, sed per haec media verè limitantur. Jtaque hominum Intellectui non plumae addendae, sed plumbum potiùs, & pondera, vt cohibeant omnem saltum & volatum.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
