# Instauratio magna 123

Bacon, Instauratio magna, 123. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/123

Atque hoc adhùc factum non est; Quùm verò factum fuerit, meliùs de Scientijs sperare licebit. CV. TNconstituendo autem Axiomate, forma InduEctionis alia quàm adhuc invsu fuit, excogitanda est; eáque non ad Principia tantùm (quae vocant) probanda & inuenienda, sed etiam ad Axiomata minora, & media, demquè omnia. Inductio enim quae procedit per enumerationem simplicem, res puerilis est, & precariò concludit, & periculo exponitur ab instantiâ contradictoriâ, & plerumquè secundum pauciora quàm par est, & ex his tantummodò quae praestò sunt, pronunciat. At Inductio, quae ad inuentionem & demonstrationem Scientiarum & Artium erit vtilis, Naturam separare debet, per reiectiones & exclusiones debitas, ac deindè post negatiuas tot quot sufficiunt, super affirmatiuas concludere; quod adhuc factum non est, nec tentatum certè, nisi tantummodò à Platone, qui ad excutiendas definitiones & idaeas, hac certè formà Inductionis aliquatenùs vtitur. Verùm ad huius Inductionis, siue Demonstrationis instructionem bonam & legitimam, quàmplurima adhibenda sunt, quae adhùc nullius mortalium cogitationem subiere; adeò vt in eâ maior sit consumenda opera, quàm adhuc consumpta est in Syllogismo.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
