# Instauratio magna 124

Bacon, Instauratio magna, 124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/124

Atque huius Inductionis auxilio, non solùm ad Axiomata inuenienda, verumetiàm ad Notiones terminandas, vtendum est. Atque in hac certè Inductione, spes maxima sita est. CVI. T in Axiomatibus constituendis per hanc InduActionem, examinatio & probatio etiàm facienda est; vtrùm quod constituitur Axioma aptatum sit tantùm, & ad mensuram factum eorum particularium ex quibus extrahitur; an verò sit amplius, & latius. Quòd si sit amplius, aut latius, videndum an eam suam amplitudinem & latitudinem, per nouorum particularium designationem, quasi fide iußione quâdam firmet; nè vel in iam notis tantùm haereamus, vel laxiore fortaßè complexu, vmbras & formas abstractas, non solida & determinata in materiâ, prensemus. Haec verò cùm in vsum venerint, solida tum demùm spes meritò affulserit. CVII.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
