# Instauratio magna 126

Bacon, Instauratio magna, 126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/126

Solent enim homines de rebus nouis, ad exemplum veterum, & secundum phantasiam ex ijs praeceptam, & inquinatam, hariolari; quod genus opinandi fallacißimum est, quandoquidèm multa ex his quae ex fontibus rerum petuntur, per riuulos consuetos non fluant. Veluti si quis ante tormentorum igneorum imientionem, rem per effectus descripsisset, atquè in hunc modum dixisset; Inuentum quoddam detectum eße, per quod muri, & munitiones quaeque maximae, ex longo interuallo concuti, & deijci poßint; homines sanè de viribus tormentorum & machinarum, per pondera, & rotas, & huiusmodi arietationes, & impulsus multiplicandis, multa & varia secum cogitaturi fuißent: De vento autem igneo, tàm subitò & violentèr se expandente, & exsufflante, vix vnquàm aliquid alicuius imaginationi, aut phantasiae occursurum fuißet; vtpotè cuius exemplum in proximo non vidißet, nisi fortè in terrae motu, aut fulmine, quae vt Magnalia Naturae, & non imitabilia ab homine, homines statim retecturi fuißent. Sodem modo, si ante fili bombycini inuentionem, quispiam huiusmodi sermonem iniecisset; Esse quoddam sili genus Inuentum, ad vestium & supellectilis vsum quod filum linteum aut laneum, tenuitate, & nihilominùs tenacitate, ac etiam splendore, & mollitie longe superaret; homines statìm aut de serico aliquo vegetabili, aut de animalis alicuius pilis delicatioribus, aut de auium plumis, & lanugine, aliquid opinaturi fuissent; verùm TI. verùm de vermis pusilli texturà, eaque tam copiosâ, & se renouante, & anniuersariâ, nil fuissent certè commenturi.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
