# Instauratio magna 129

Bacon, Instauratio magna, 129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/129

CXI. Eque illud omittendum ad faciendam Spem; Reputent (si placet) homines, infinitas ingenij, temporis, facultatum expensas, quas homines in rebus. & studijs lange minoris vsus & pretij, collocant; quorum pars quota, si ad sana & solida verteretur, nulla non difficultas superari poßit. Quod idcircò adiungere visum est, quià planè fatemur Historiae Naturalis & Experimentalis collectionem, qualem animo metimur, & qualis esse debet, opus esse magnum, & quasi Regium, & multae operae atquè impensae. CXII. Nterim particularium multitudinem nemo reforImidet, quin potiùs hoc ipsum ad spem reuocet. Sunt enim Artium & Naturae particularia Phaenomena, Manipuli instar, ad ingenij Commenta, postquam ab euidentiâ rerum disiuncta & abstracta fuerint. Atquè huius viae, exitus in aperto est, & ferè in propinquo; Alterius, exitus nullus, sed implicatio infinita. Homines enim adhùc paruam in Experientià moram fecerunt, & eam leuitèr perstrinxerunt, sed in meditationibus & commentationibus ingenij, infinitum tempus contriuerunt. Apud nos verò si esset praestò quispiam, qui de facto Naturae ad interrogata responderet, paucorum annorum esset Jnuentio Causarum, & Scientiarum omnium. CXIII. Tiàm nonnihil hominibus spei fieri posse putamus Eab exemplo nostro proprio; nequè iactantiae causâ

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
