# Instauratio magna 13

Bacon, Instauratio magna, FRANCISCVS VERVLAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/13

Neque tamen defuerunt, qui ausu maiore, omnia integra sibi duxerunt, & ingenii impetu vsi, priora prosternendo, & destruendo, aditum sibi & placitis suis fecerunt; quorum tumultu non magnoperè profectum est; quùm Philosophiam & Artes non re ac opere amplificare, sed placita tantùm permutare, atque regnum opinionum in se transferre contenderint: exiguo sanè fructu, quùm inter errores oppositos, errandi causae sint ferè communes. Si qui autem nec alienis, nec propriis placitis obnoxii, sed libertati fauentes, ita animati fuere, vt alios secum simul quaerere cuperent; illi sanè affectu honesti, sed conatu inualidi fuerunt. Probabiles enim tantùm rationes sequuti videntur, & argumentorum vertigine circumaguntur, & promiscuâ quaerendi licentiâ seueritatem inquisitionis eneruarunt. Nemo autem reperitur, qui in rebus ipsis, & Experientia, moram fecerit legitimam. Atque nonnulli rursus qui experientiae vndis se commisere, & ferè Mechanici facti sunt: tamen in ipsa experientià Erraticam quandam inquisitionem exercent, nec ei certà lege militant. Quin & plerique pusilla quaedam pensa sibi proposuere pro posmagno ducentes, si vnum aliquod inuentum eruere sint; instituto non minùs tenui, quàm imperito. Nemo enim rei alicuius naturam, in ipsa re, rectè aut foeliciter perscrutatur, verùm post laboriosam experimentorum variationem non acquiescit, sed inuenit quod vlteriùs quaerat. Neque illud imprimis omittendum est, quòd omnis in experiendo industria, statim ab initio opera quaedam destinata, praepropero & intempestiuo studio captauit.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
