# Instauratio magna 130

Bacon, Instauratio magna, 130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/130

hoc dicimus, sed quòd vtile dictu sit. Si qui diffidant, me videant, hominem inter homines aetatis meae, Ciuilibus negotijs occupatißimum, nec firmà admodùm valetudine (quod magnum habet temporis dispendium) atque in hac re planè Protopirum, & vestigia nullius sequutum, nequè haec ipsa cum vllo mortalium communicantem; & tamen veram viam constantèr ingressum, & ingenium rebus submittentem, haec ipsa aliquatenùs (vt existimamus) prouexisse. Et deincèps videant, quid ab hominibus otio abundantibus, atquè à laboribus consociatis, atque à temporum succeßione, post haec indicia nostra expectandum sit; praesertim in viâ, quae non singulis solummodò peruia est, (vt fit in vià illa rationali) sed vbi hominum labores & operae (praesertim quantum ad Experientiae Collectam) optimè distribui, & deindè componi poßint. Tum enim homines vires suas nosse incipient cùm non eadem infiniti, sed alia alij praestabunt. CXIV.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
