Latin
132
Bacon, Instauratio magna 132
Unproofread scanNot analysed yet
Mentes hominum praeparentur; Expurgata iam, &abrasâi, &aequatâ Mentis Areâ, sequitur vt Mens sistatur in positione bonâ, &tanquàm Aspectu beneuolo, ad ea quae proponemus. Valet enim in re nouâ ad praeiudicium non solùm praeoccupatio fortis opinionis veteris, sed &praeceptio siue praefiguratio falsa, rei quae affertur. Itaque conabimur efficere, vt habeantur bonae &verae de ijs quae adducimus, opiniones, licèt ad tempus tantummodò, &tanquàm vsurariae, donec res ipsa pernoscatur. CXVI. PRimò itaque postulandum videtur, ne existiment homines nos more Antiquorum Graecorum, aut quorundam nouorum hominum, Telesij, Patricij, Seuerini, sectam aliquam in Philosophia condere velle; Neque enim hoc agimus, neque etiam multùm interesse putamus, ad hominum fortunas, quales quis opiniones abstractas de Naturâ &rerum Principijs habeat: Neque dubium est, quin multa huiusmodi, &vetera reuocari, &noua introduci poßint; quemadmodùm &complura Themata Coeli supponi possunt, quae cum Phaenomenis sat benè conueniunt, inter se tamen dissentiunt. At nos de huiusmodi rebus opinabilibus, &simul inutilibus, non laboramus. At contrà nobis constitutum est experiri, an reuerà potentiae &litudinis humanae firmiora fundamenta iacere, ac fines in latius proferre poßimus.