Latin
135
Bacon, Instauratio magna 135
Unproofread scanNot analysed yet
Simile enim est, ac si in scriptione aut impreßione, vna fortè litera aut altera, perperàm posita aut collocata sit; id enim legentem non multùm impedire solet, quandoquidèm errata ab ipso sensu facilè corriguntur: Ita etiam cogitent homines multa in Historia Naturali Experimenta falso credi &recipi posse; quae paulò post à Causis &Axiomatibus Inuentis facilè expungunt &reijciuntur. Sed tamen verum est, si in Historia Naturali, &Experimentis, magna, &crebra &continua fuerint errata, illa nullà ingenij aut Artis foelicitate corrigi aut emendari poße. Jtaque si in Historiâ nostra Naturali, quae tantâ diligentiâ, &seueritate, &ferè religione probata &collecta est; aliquid in particularibus quandoque subsit falsitatis, art erroris; quid tandèm de Naturali Historia vulgari quae prae nostra tam negligens est, &facilis, dicendum erit? aut de Philosophiâ &Scientijs super huinsmodiarenas (vel Syrtes potiùs) aedificatis? Itaque hoc quod diximus, neminem moueat. OccurTII. CXIX.