# Instauratio magna 135

Bacon, Instauratio magna, 135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/135

Simile enim est, ac si in scriptione aut impreßione, vna fortè litera aut altera, perperàm posita aut collocata sit; id enim legentem non multùm impedire solet, quandoquidèm errata ab ipso sensu facilè corriguntur: Ita etiam cogitent homines multa in Historia Naturali Experimenta falso credi & recipi posse; quae paulò post à Causis & Axiomatibus Inuentis facilè expungunt & reijciuntur. Sed tamen verum est, si in Historia Naturali, & Experimentis, magna, & crebra & continua fuerint errata, illa nullà ingenij aut Artis foelicitate corrigi aut emendari poße. Jtaque si in Historiâ nostra Naturali, quae tantâ diligentiâ, & seueritate, & ferè religione probata & collecta est; aliquid in particularibus quandoque subsit falsitatis, art erroris; quid tandèm de Naturali Historia vulgari quae prae nostra tam negligens est, & facilis, dicendum erit? aut de Philosophiâ & Scientijs super huinsmodiarenas (vel Syrtes potiùs) aedificatis? Itaque hoc quod diximus, neminem moueat. OccurTII. CXIX.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
