# Instauratio magna 136

Bacon, Instauratio magna, 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/136

Ccurrent etiam in Historiâ nostrà & ExperiOmentis plurimae res; primò leues & vulgatae, deinde viles & illiberales, postremò nimis subtiles ac merè speculatiuae, & quasi nullius vsus: Quod genus rerum, hominum studia auertere & alienare poßit. Atque de istis rebus, quae videntur vulgatae, illud homines cogitent; solere sanè eos adhuc nihil aliud agere, quàm vt eorum, quae rara sunt, causas ad ea quae frequenter fiunt, referant & accommodent: At ipsorum, quae frequentèr eueniunt, nullas causas inquirant, sed ea ipsa recipiant tanquam concessa & admissa. Itaque non Ponderis, non Rotationis Coelestium, non Caloris, non Frigoris, non Luminis, non Duri, non Mollis, non Tenuis, non Densi, non Liquidi, non Consistentis, non Animati, non Inanimati, non Similaris, non Dißimilaris, nec demùm Organici causas quaerunt; sed illis, tanquam pro euidentibus & manifestis, receptis; de caeteris rebus, quae non tam frequenter & familiaritèr occurrunt, disputant & iudicant. Nos verò, qui satis scimus nullum de rebus raris aut notabilibus iudicium fieri posse, multò minùs res nouas in lucem protrahi, absquè vulgarium rerum causis, & causarum causis ritè examinatis & repertis; necessariò ad res vulgarißimas in Historiam nostram recipiendas compellimur. Quinetiam nil magìs Philosophiae offecisse deprehendimus, quàm quòd res, quae familiares sunt & frequentèr occurrunt, contemplationem hominum non morentur & detineant, sed recipiantur obitèr, neque LIS.I. neque earum causae quaeri soleant: vt non saepiùs requiratur Informatio de rebus ignotis, quàm Attentio in notis.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
