# Instauratio magna 14

Bacon, Instauratio magna, FRANCISCVS VERVLAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/14

Fructifera (inquam) Experimenta, non Lucifera, quaesiuit; nec ordinem diuinum imitata est, qui primo die lucem tantùm creauit, eique vnum diem integrum attribuit: neque illo die quicquam materiati operis produxit, verùm sequentibus diebus ad ea descendit. At, qui summas Dialecticae partes tribuerunt, atque indè fidisima Scientijs praesidia comparari putarunt, verißimè & optimè viderunt intellectum humanum sibi permissum, meritò suspectum esse debere. Verùm infirmior omninò est malo medicina: nec ipsa mali expers. Siquidèm Dialectica quae recepta est, licèt ad Ciuilia & Artes, quae in sermone & opinione positae sunt, rectißimè adhibeatur; Naturae tamen subtilitatem longo interuallo non attingit; & prensando quod non capit, ad errores potiùs stabiliendos, & quasi figendos, quàm ad viam veritati aperiendam valuit. Quarè, vt quae dicta sunt complectamur, non videtur hominibus aut aliena fides, aut industria propria, circa Scientias hactenùs foelicitèr illuxisse; praesertim quùm & in demonstrationibus, & in experimentis adhuc cognitis, parùm sit praesidij.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
