# Instauratio magna 140

Bacon, Instauratio magna, 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/140

Nos verò rerum euidentiâ freti, omnem commenti & imposturae conditionem reijcimus; neque ad id quod agitur plus interesse putamus, vtrùm quae iam inuenientur, Antiquis olim cognita, & per rerum vicißitudines & saeci Occidentia & Orientia, sint; quàm hominibus curae esse debere, vtrùm Nouus Orbis fuerit Insula illa Atlantis, & veteri Mundo cognita; an nunc primùm reperta. Rerum enim inuentio à aturae luce petenda, non ab Antiquitatis tenebris repetenda est. Quòd verò ad vniuersalem istam reprehensionem attinet, certißimum est verè rem reputanti, eam & magis probabilem esse, & magis modestam, quàm si facta fuisset ex parte. Si enim in primis Notionibus errores radicati non fuissent, fieri non potuisset, quin nonnulla rectè inuenta, alia perperàm inuenta correxissent.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
