# Instauratio magna 142

Bacon, Instauratio magna, CXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/142

Itaque nil mirum, si nobis cum alijs non conueniat. CXXIV Ccurret proculdubiò & illud: nec metam aut SScopum Scientiarum à nobis ipsis (id quod in alijs reprehendimus) verum & optimum praefixum esse. Esse enim Contemplationem veritatis, omni Operum vtilitate & magnitudine, digniorem & celsiorem: longam verò istam & sollicitam moram in Experientiâ & Materiâ, & rerum Particularium fluctibus, entem veluti humo affigere, vel potiùs in Tartarum quoddam confusionis & perturbationis deijcere; atque ab Abstractae Sapientiae serenitate & tranquillitate (tanquàm à statu multò diuiniore) arcere & summouere. Nos verò huic rationi libentèr aßentimur. & hoc ipsum, quod innuunt ac praeoptant, praecipuè atque ante omnia agimus. Etenim verum exemplar Mundi in Intellectu humano fundamus; quale inuenitur, non quale cuipiam sua propria ratio dictauerit. Hoc autem perfici non potest, nisi factâ MMundi dißectione atque Anatomiâ diligentißimâ. Modulos verò ineptos Mundorum & tanquam simiolas, quas in Philosophijs phantasiae hominum extruxerunt, omninò dissipandas edicimus. Sciant itaque homines (id quod superiùs diximus) quantùm intersit inter humanae Mentis Idola, & diuinae Mentis Ideas.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
