# Instauratio magna 143

Bacon, Instauratio magna, CXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/143

Illa enim nihil aliud sunt, quàm Abctractiones ad placitum: Hae autem sunt vera signacula Creatoris super creaturas, prout in Materiâ per lineas veras & exquisitas imprimuntur & terminantur. Itaque ipsißimae Res sunt (in hoc genere) Veritas & Vtilitas: atque Opera ipsa pluris facienda sunt, quatenùs sunt veritatis pignora, quam propter vitae commoda. CXXV. Ccurret fortaßè & illud: nos tanquam actum agere; atque Antiquos ipsos eandem, quam nos, viam tenuiße. Itaque verisimile putabit quispiam etiam nos, post tantum motum & molitionem, deuenturos tandem ad aliquam ex illis Philosophijs quae apud Antiquos valuerunt. Nam & illos in Meditationum suarum Principijs vim, & copiam magnam Exemplorum & Particularium parauiße; atque in Commentarios, per locos & titulos, digeßiße; atque inde Philosophias suas & Artes confeciße: & postea, re compertâ, pronuntiâße; & Exempla ad fidem & docendi lumen sparsim addidiße; sed Particularium notas, & codicillos ac commentarios suos in lucem edere, superuacuum & molestum putâße: ideoque fecisse, quod in aedificando fieri solet; nempè post aedificij structuram, machinas & scalas à conspectu amouisse.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
