# Instauratio magna 144

Bacon, Instauratio magna, CXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/144

Neque alitèr factum esse, credere certè oportet. Verùm nisi quis omninò oblitus fuerit eorum quae superiùs dicta sunt, huic obiectioni (aut scrupulo potiùs) facilè respondebit. Formam enim inquirendi & inueniendi apud Antiquos & ipsi profitemur, & scripta eorum prae se ferunt. Ea autem non alia fuit, quàm vt ab Exemplis quibusdam & Particularibus (additis Notionibus communibus, & fortasse portione nonnullâ ex opinionibus receptis, quae maximè placuerunt) ad Conclusiones maximè generales siue Principia Scientiarum aduolarent; ad quorum veritatem immotam & fixam, Conclusiones inferiores per Media educerent ac probarent, ex quibus Artem constituebant. Tum demùm si noua Particularia & Exempla mota essent & adducta, quae placitis suis refragarentur; illa aut per distinctiones, aut per regularum suarum explanationes, in ordinem subtilitèr redigebant; aut demùm per exceptiones grosso modo summouebant: At rerum Particularium non refragantium causas, ad illa Principia sua laboriosè & pertinacitèr accommodabant. Verùm nec Historia Naturalis & Experientia illa erat, quam fuisse oportebat; (longè certè abest) & ista aduolatio ad Generalißima, omnia perdidit. CXXVI. Ccurret & illud nos, propter inhibitionem quanOdam pronuntiandi, & principia certa ponendi, donec per medios gradus ad Generalißima ritè peruentum Tur. uentum sit. Suspensionem quandam iudicij tueri, atque ad Acatalepsiam rem deducere. Nos verò non Acatalepsiam, sed Eucatalepsiam meditamur & proponimus: Sensui enim non derogamus, sed ministramus; & Intellectum non contemnimus, sed regimus. Atque melius est scire quantum opus sit, & tamen nos non penitus scire putare; quam penitùs scire nos putare, & tamen nil eorum quae Opus est scire,

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
