# Instauratio magna 145

Bacon, Instauratio magna, CXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/145

CXXVII. ETiam dubitabit quispiam potiùs quàm obijciet; vtrùm nos de Naturali tantùm Philosophiâ, an etiam de Scientijs reliquis, Logicis, Ethicis, Politicis, secundùm viam nostram perficiendis loquamur. At nos certè de vniuersis haec, quae dicta sunt, intelligimus: Atque quemadmodùm vulgaris Logica, quae regit res per Syllogismum, non tantùm ad Naturales, sed ad omnes Scientias pertinet; Ita & nostra, quae procedit per Inductionem, omnia complectitur. Tam enim Historiam & Tabulas inueniendi conficimus de Frâ, Metu, & Verecundiâ, & similibus; ac etiam de exemplis rerum Ciuilium; nec minùs de motibus mentalibus Memoriae, Compositionis & Diuisionis, Fudicij, & reliquorum: quam de Calido & Frigido, aut Luce, aut Vegetatione, aut similibus. Sed tamen cùm nostra ratio Interpretandi, post Historiam praeparatam & ordinatam, non Mentis tantùm motus & discursus, (vt Logica vulgaris) sed & rerum naturam intueatur; ità Mentem regimus, vt ad Rerum Naturam se, aptis per omnia modis, applicare poßit.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
