# Instauratio magna 146

Bacon, Instauratio magna, CXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/146

Atque propterea multa & diuersa in Doctrina Interpretationis praecipimus, quae ad Subiecti, de quo inquirimus, qualitatem & conditionem, modum Inueniendi nonnullâ ex parte applicent. CXXVIII. Tillud de nobis nè dubitare quidem fas sit, vtrùm Anos Philosophiam & Artes & Scientias, quibus vtimur, destruere & demoliri cupiamus: Contrà enim, earum & vsum & cultum & honores libentèr amplectimur. Neque enim vllo modo officimus, quin istae quae inualuerunt, & disputationes alant, & Sermones ornent, & ad profeßoria munera ac vitae Ciuilis compendia adhibeantur & valeant; denique tanquam numismata quaedam, consensu inter homines recipiantur. Quinetiam signisicamus apertè, ea, quae nos adducimus, ad istas res non multùm idonea futura; cùm ad vulgi captum deduci omninò non poßint, nisi per effecta & Opera tantùm. At hoc ipsum, quod de affectu nostro & bonâ voluntate erga Scientias receptas dicimus, quàm verè profiteamur. Scripta nostra in publicum edita (praesertim libri de Progressu Scientiarum) fidem faciant. Jtaque id verbis ampliùs vincere non conabimur. Illud interim constantèr & disertè monemus; his modis, qui in vsu sunt, nec magnos in Scientiarum doctrinis & contemplatione progressus fieri, nec illas ad amplitudinem Operum deduci posse. Superest CXXIX. Vperest vt de Finis excellentiâ pauca dicamus.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
