# Instauratio magna 148

Bacon, Instauratio magna, CXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/148

cùm Imperio, Auro, magnificentia Operum, Satellitio, Famulitio, Claße insuper, & Nominis claritate, ac summa hominum admiratione floreret; tamen nihil horum delegerit sibi ad gloriam, sed ita pronuntiauerit: Gloriam Dei esse, celare rem; gloriam Regis, inuestigare rem. Rursùs (siplacet) reputet quispiam, quantùm intersit inter hominum vitam in excultißimâ quapiam Europae Prouinciâ, & in Regione aliquâ Nouae Indiae maximè ferâ & barbarâ: Ea tantùm differre existimabit; vt meritò Hominem homini Deum esse, non solùm propter auxilium & beneficium, sed etiam per statûs comparationem, rectè dici poßit. Atque hoc, non Solum, non Coelum, non Corpora; sed Artes praestant. Rursus, vim & virtutem & consequentias Rerum inuentarum notare iuuat: quae non in alijs manifestiùs occurrunt, quàm in illis tribus, quae Antiquis incognitae; & quarum primordia, licèt recentia, obscura & ingloria sunt: Artis nimirùm Imprimendi, Pulueris Tormentarij, & Acûs Nauticae. Haec enim tria, rerum faciem & statum in Orbe terrarum mutauerunt: primum, in Re Literariâ; secundum, in Re Bellicâ: tertium, in Nauigationibus: Vnde innumerae rerum mutationes sequutae sunt, vt non Imperium aliquod, non Secta, non Stelia maiorem efficaciam & quasi influxum super res humanas exercuisse videatur, quam ista Mechanica exercuerunt.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
