# Instauratio magna 150

Bacon, Instauratio magna, CXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/150

Recuperet modò genus humanum ius suum in Naturam, quod ei ex dotatione diuinà competit. & detur ei copia: vsum verò recta Ratio, & sana Religio gubernabit. CXXX. Am verò tempus est vt Artem ipsam Interpretandi aturam proponamus: in quâ licèt nos vtilißima & verißima praecepisse arbitremur, tamen neceßitatem ei absoluntam (ac si absque eâ nil agi poßit) aut etiam perfectionem non attribuimus. Etenim in ea opinione sumus: si iustam Naturae & Experientiae Historiam praestò haberent homines, atque in ea sedulò versarentur; sibíque duas res imperare possent: vnam, vt receptas opiniones & notiones deponerent; alteram, vt Mentem à generalißimis & proximis ab illis, ad tempus cohiberent; fore vt etiam vi propria & genuina Mentis, absque alia Arte, in formam nostram Interpretandi incidere possent. Est enim Interpretatio verum & naturale opus Mentis, demptis ijs quae obstant: Sed tamen omnia certè per nostra Praecepta erunt magis in procinctu, & multò firmiora. Neque tamen illis nihil addi posse affirmamus: sed contrà, nos qui Mentem respicimus, non tantùm in facultate propriâ, sed quatenùs copulatur cum Rebus; Artem Inueniendi cum Inuentis adolescere posse, statuere debemus.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
