# Instauratio magna 154

Bacon, Instauratio magna, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/154

Atque his operibus primarijs, subordinantur alia Opera duo secundaria, & inferioris notae; Priori, transformatio Corporum concretorum de alio in aliud, intra terminos possibilis; Posteriori, inuentio, in omni generatione & Motu, latentis processûs continuati ab Efficiente manifesto, & Materiâ manifestâ, vsquè ad Formam inditam; & inuentio similiter latentis Schematismi Corporum quiescentium, & non in Motii. II. Vàm infoelicitèr se habeat Scientia humana quae Qin vsu est, etiam ex illis liquet quae vulgò asseruntur. Rectè ponitur; Verè scire, esse per Causas scire. Etiam non malè constituuntur Causae quatuor. Materia, Forma, Efficiens, & Finis. At ex his, Causa Finalis, tantum abest vt prosit, vt etiam Scientias corrumpat, nisi in Hominis actionibus. Formae inuentio habetur pro desperatâ. Efficiens verò & Materia (quales quaeruntur & recipiuntur, remotae scilicèt, absque latenti processu ad formam) res perfunctoriae sunt, & superficiales, & nihili ferè ad Scientiam reram & actiuam. Neque tamen obliti sumus, nos superiùs notasse, & correxisse errorem Mentis humanae in deferendo Formis primas Essentiae. Licèt enim in NNaturâ nihil verè existat praeter Corpora indiuidua, edentia actus puros indiuiduos ex lege; in doctrinis tamen, illa ipsa lex, eiúsque inquisitio, & inuentio, atque explicatio, pro fundamento est tam ad sciendum, quàm ad operandum. Eam autem legem, eiusque Paragraphos, Formarum nomine intelligimus; praesertim cùm hoc vocabulum inualuerit, & familiaritèr occurrat. Qui III.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
