# Instauratio magna 155

Bacon, Instauratio magna, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/155

Vi Causam alicuius Naturae (veluti Albedinis, aut Caloris) in certis tantùm subiectis nouit; eius Scientia imperfecta est; & qui Effectum super certas tantùm Materias (inter eas quae sunt susceptibiles) inducere potest; eius Potentia paritèr imperfecta est. At qui Efficientem & Materialem Causam tantummodò nouit, (quae Causae fluxae sunt, & nihil aliud quàm vehicula, & Causae Formam deferentes in aliquibus) is ad noua Fnuenta, in Materià aliquatenùs simili, & praeparatâ, peruenire potest; sed rerum Terminos altiùs fixos non mouet. At qui Formas nouit, is Naturae vnitatem in Materijs dißimillimis complectitur. Itaque quae adhuc facta non sunt, qualia nec Naturae vicißitudines, neque Experimentales industriae, neque Casus ipse, in Actum vnquàm perduxissent, neque cogitationem humanam subitura fuissent; detegere & producere potest. Quare ex Formarum Inuentione, sequitur Contemplatio vera, & Operatio libera. IV. Icèt viae ad Potentiam, atque ad Scientiam huEmanam, coniunctißimae sint, & ferè eaedem: tamen propter perniciosam & inueteratam consuetudinem versandi in abstractis, tutiùs omninò est ordiri, & excitare Scientias ab ijs fundamentis, quae in ordine sunt ad partem Actiuam, atque vt illa ipsa partem Contemplatiuam signet & determinet.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
