# Instauratio magna 160

Bacon, Instauratio magna, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/160

VI. Atens autem Processus, de quo loquimur, lonLgè alia res est, quam animis hominum (qualitèr nunc obsidentur) facilè poßit occurrere. Neque enim intelligimus mensuras quasdam, aut signa, aut scalas proceßùs, in corporibus spectabiles; sed planè processum continuatum, qui maxima ex parte sensum fugit. Exempli gratiâ; In omni generatione & transformatione Corporum, inquirendum, quid deperdatur & euolet, quid maneat, quid accedat; quid dilatetur, quid contrahatur; quid vniatur, quid separetur. quid continuetur, quid abscindatur; quid impellat, quid impediat; quid dominetur, quid succumbat; & alia complura. Neque hîc rursùs, haec tantùm in generatione aut transformatione Corporum quaerenda sunt; sed & in omnibus alijs alterationibus, & Motibus, similitèr inquirendum, quid antecedat, quid succedat; quid sit incitatius, quid remißius; quid Motum praebeat, quid regat. & huiusmodi. Ista verò omnia Scientijs (quae nunc pinguißimâ Minerua, & prorsùs inhabili contexuntur) incognita sunt & intacta. Cùm enim omnis Actio naturalis per minima tranfigatur, aut saltèm per illa quae sunt minora, quàm vt sensum feriant; nemo se Naturam regere aut vertere posse speret, nisi illa debito modo comprehenderit, & notauerit.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
