# Instauratio magna 161

Bacon, Instauratio magna, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/161

VII. C Imilitèr, Inquisitio & Inuentio latentis ScheSmatismi in Corporibus, res noua est; non minùs, quàm Inuentio latentis processus & Formae. Versamur enim planè adhuc in atrijs Naturae, neque ad interiora paramus aditum. At nemo corpus datum nouâ Naturâ dotare, vel in nouum corpus foelicitèr & apposite transmutare potest, nisi Corporis alterandi aut transformandi bonam habuerit notitiam. In modos enim vanos incurret, aut saltèm difficiles, & peruersos, nec pro corporis naturâ, in quod operatur. Itaque ad hoc etiam via planè est aperienda & mumenda. Atque in Anatomiâ Corporum Organicorum (qualia sunt hominis, & animalium) opera sanè rectè & vtilitèr insumitur, & videtur res subtilis, & scrutinium Naturae bonum. At hoc genus Anatomiae spectabile est, & sensui subiectum, & in corporibus tantùm organicis locum habet. Verùm hoc ipsum obuium quiddam Tia II. quiddam est, & in promptu situm, prae Anatomiâ verà Schematismi latentis in corporibus, quae habentur pro similaribus; praesertim in rebus specificatis, & earum partibus, vt ferri, lapidis: & partibus similaribus, plantae, animalis, veluti radicis, folij, floris, carnis, sanguinis, oßis, &c.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
