# Instauratio magna 164

Bacon, Instauratio magna, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/164

In rebus enim quae per numeros transiguntur, tàm facilè quis posuerit, aut cogitauerit Millenarium, quàm vnum; aut millesimam partem vnius, quàm vnum integrum. IX. TX duobus generibus Axiomatum, quae superiùs poEsita sunt, oritur vera diuisio Philosophiae, & scientiarum; translatis vocabulis receptis (quae ad indicationem rei proximè accedunt) ad sensum nostrum. Videlicèt, vt Inquisitio Formarum, quae sunt (ratione certè, & suâ lege) aeternae & immobiles, & constituat Metaphysicam; Inquisitio verò Efficientis, & Materię, & latentis processùs, & latentis Schematismi (quae omnia cursum Naturae communem & ordinarium, non leges fundamentales & aeternas respiciunt) constituat Physicam; atque his subordinentur similiter Practicae duae; Physicae Mechanica; Metaphysicę (perpurgato nomine) Magia, propter latas eius vias, & maius imperium in Naturam. Posito OOsito itaque doctrinae scopo, pergendum ad praecepAta; idque ordine minimè peruerso, aut perturbato.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
