# Instauratio magna 165

Bacon, Instauratio magna, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/165

Atque indicia de Interpretatione Naturae complectuntur partes in genere duas, primam, de educendis aut excitandis Axiomatibus ab Experientiâ; secundam, de deducendis aut deriuandis Experimentis nouis ab Axiomatibus. Prior autem trifariam diuiditur; in tres nempè Ministrationes; Ministrationem ad sensum. Ministrationem ad Memoriam; & Ministrationem ad Mentem, siue Rationem. Primò enim paranda est Historia Naturalis, & Experimentalis, sufficiens & bona; quod fundamentum rei est: Neque enim fingendum, aut excogitandum, sed inueniendum, quid Natura faciat, aut ferat. Historia verò Naturalis & Experimentalis tam varia est & sparsa, vt Intellectum confundat & disgreget nisi sistatur & compareat ordine idoneo. Itaque formandae sunt Tabulae, & Coordinationes Instantiarum, tali modo & instructione, vt in eas agere poßit Intellectus. Id quoque licèt fiat; tamen Intellectus sibi permissus, & spontè mouens, incompetens est, & inhabilis ad opificium Axiomatum, nisi regatur, & muniatur. Itaque tertio, adhibenda est Inductio legitima, & vera, quae ipsa clauis est Interpretationis. Incipiendum autem est à Fine, & retrò pergendum ad reliqua. InquiXI.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
