# Instauratio magna 168-2

Bacon, Instauratio magna, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/168-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/168-2

* Ecundò, facienda est Comparentia ad IntelleSctum Instantiarum, quae Naturâ datâ priuantur: quia Forma (vt dictum est) non minùs abesse debet, vbi Natura data abest; quàm adesse, vbi adest. Hoc verò infinitum esset in omnibus. Itaque subiungenda sunt Negatiua Affirmatiuis, & Priuationes inspiciendae tantùm in illis Subiectis, quae sunt maximè cognata illis alteris, in quibus Natura data inest & comparet. Hanc Tabulam declinationis, siue Absentiae in proximo, appellare consueuimus. Instantiae in proximo, quae priuantur naturâ Calidi.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
