# Instauratio magna 17

Bacon, Instauratio magna, FRANCISCVS VERVLAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/17

Nos autem si quâ in re, vel malè credidimus, vel obdormiuimus, & minùs attendimus, vel defecimus in viâ, & inquisitionem abrupimus. nihilominùs iis modis, res nudas & apertas exhibemus, vt errores nostri, antequàm Scientiae massam altiùs inficiant, notari & separari poßint: atque etiàm vt facilis & expedita sit laborum nostrorum continuatio. Atque hoc modo, inter Empiricam & Rationalem facultatem (quarum morosa & inauspicata diuortia, & repudia, omnia in humanâ familiâ turbauere) coniugium verum & legitimum, in perpetuùm, nos firmasse existimamus. Quamobrem, quùm haec arbitrij nostri non sint; in principio Operis, ad Deum Patrem, Deum Verbum, Deum Spiritum, preces fundimus humillimas, & ardentißimas, vt humani generis aerumnarum memores, & peregrinationis istius vitae, in quâ dies paucos & malos terimus: nouis suis Eleemosynis, per manus nostras, familiam humanam dotare dignentur. Atque illud insuper supplices rogamus, ne humana diuinis officiant; néue ex reseratione viarum sensus, & accensione maiore luminis naturalis, aliquid incredulitatis & noctis, animis nostris, erga Diuina mysteria oboriatur: sed potiùs, vt ab intellectu puro, à phantasiis & vanitate repurgato, & diuinis oraculis nihilominùs subdito, & prorsus dedititio, fidei dentur, quae fidei sunt.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
