# Instauratio magna 171

Bacon, Instauratio magna, PEEIINTIIF. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/bacon/instauratio-magna/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/bacon/instauratio-magna/171

Atque etiam hodiè ascendentes ad verticem Picûs de Tenariph, eò vadunt noctù & non interdiu; & paulò post ortum Solis monentur & excitantur a Ducibus suis, vt festinent descendere, propter periculum (vt videtur) à tenuitate Aëris, ne soluat spiritus & suffocet. Reflexio radiorum Solis, in Regionibus propè Circulos Polares, admodùm debilis & inefficax inuenitur in Calore: adeò vt Belgae, qui hybernárunt in nouâ Zemblâ, cùm expectarent nauis suae liberationem & deobstructionem à glaciali mole (quae eam obsederat) per initia mensis Iulij spe suâ frustrati sint, & coacti scaphae se committere. Itaque radij Solis directi videntur parùm poße, etiam super terram planam, nec reflexi etiam, nisi multiplicentur & vniantur; quòd sit, cùm Sol magis vergit ad perpendiculum; quia tum incidentia radiorum facit angulos acutiores; vt lineae radiorum sint magis in propinquo: vbi contrà in magnis obliquitatibus Solis, anguli sint valde obtusi, & proinde lineae radiorum magis distantes.

---

Bacon, Instauratio magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
